- HONOR
- I.HONORab antiquis Deus est putatus, ut videre est apud Lactantium et Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 20. Illius templum, a M. Marcello renovatum fuit, quod multis ante annis erat bello Ligustico a Q. Maximo dicatum. Eius statua plerumque Virtuti iuncta, per cuius templum ad Honoris delubrum ibatur. Marius, qui utrique aedem sacravit, humilem voluit esse, an ut Auguribus satisfaceret, an ut humilitatem doceret? Cic. Tusc. Quest. l. 2. Liv. l. 27. c. 27. Quid Honor apud Anglos, vide Henr. Spelmann. in Gloss. Arch.II.HONORapud Eccl. Rom. Scriptores, potissimum notat maiores et excellentiores in Eccl. dignitates, ut sunt Episcopatus, Presbyteratus, Diaconatus: unde Honorabiles dicti, hisce functionibus eminentes, in Capitular. Caroli Mag. l. 5. c. 8. et Honorati, in Charta Divis. Imp. Franc. Caroli eiusdem c. 2. Postmodum in eadem Commun. generatim sic dicta sunt maiora in Ecclesiis Cathedralibus beneficia, seu, uti vocantur, Dignitates, atque adeo Canoniae ipsae. Praeterea id nominis accepêre Beneficia seu praedia, quae ad vitam variis Nobilibus assignabantur, ad militare servitium, a quibus dein Feuda profluxêre, nomine Honoris saepissime obvia. Abbo Mon. l. 2.Perdidit ergo suos illic Vilhelmus honores,Hugoni regnante datos, qui BituricensisExstiterat Consul etc.Sic apud Anglos Honor, Feudum quoque significat vel manerium, sed nobilius, quod Regalibus exornatur et multa inferiora sibi servitutem debentia habet, Cowellus Institut. l. 2. c. 2. §. 7. Apud Hispanos vero, sic differt a Feudo et Terra, ut terra dicatur, quam Dominus annuatim dar it pecunia vassallo; Feudum, quod alicui datur, ut certum servitium faciat; Honor aut quem Dominus sibi dat sine conditione, ut reditus alicuius villae; qui honor non aufertur ei in vita sine causa. Interdum tamen Honores laxius dicuntur, quaevis possessiones, in Capit. Car. Mag. l. 5. c. 5. etc. Vide hanc in rem pluribus disserentem C. du Fesne in Gloss. Ad priscum vocis significatum ut redeam; verbo moneo, ἀτίμους ἐγγραφην̑αι, honoribus prohibitos esse, Antiphanis, ut proditoris, posteros, apud Plutarch. quemadmodum Romae liberos a Sulla proscriptorum. Sic in Arcadii Lege, Ad nullos honores, ad nulla sacramenta perveniant, in perduellium liberos edicitur: qua de re vide Hug. Grot. de Iur. Belli et Pacis l. 2. c. 21. §. 16. Cur autem voce hac tantopere delectatus Virg. sit, rarionem Scalig. reddit poetic. l. 4. c. 16. Illud animadvertentes voce hac, honorem, frequenter usum esse, ad augendam dictionis maiestatem. Sic. Virg. Aen. l. 1. v. 49.---- aut simplex aris imponat honorem.Idem Ibid. v. 632.---- simul Divûm templis inducit honorem.Idem Ibid. v. 736.---- et in mensa, laticum libavit honorem,est enim ςπόνδειν, quod proprium in sacrificiis, in quibus bene ominatis verbis utebantur, ἴναιο etc. De Honoribus Heroicis, a Senatu bene meritis de Rep. decretis, apud Romanos olim, vide Casaub. ad Suet. Iul. c. 88. uti de Honorum apud Romanos distinctis gradibus, Liv. l. 1. c. 31. l. 10. c. 6. et l. 22. c. 26. de eosdem auspicandi more, eund. Casaub. ibid. Tib. Ner. c. 7. de eorundem nundinatione, apud eosdem, quae eo usque processit, ut Candidati palam in Comitiis nummarias mensas ponerent, et Populi suffragia redimerent, Plutarch. in Caes. et Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 178. et seqq. ubi hic inter alia,Hinc rapti fasces pretio, sectorque favorisIpse sui populus, letalisque ambitus Urbi;Annua venali referent certamina campo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.